Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

judicio

Ex 23:2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Ex 23:3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.
Lev 13:15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
Lev 19:35 Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.
Deut 16:18 Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio,
Idc 5:10 Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini.
I Reg 12:7 Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum, et cum patribus vestris:
Iob 9:32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
Iob 19:6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
Iob 29:14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
Iob 37:23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.
Ps 1:5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum,
Ps 9:8 et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum;
Ps 24:9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
Ps 34:23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam.
Ps 71:2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
Ps 111:5 Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio;
Ps 121:5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Prov 13:23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
Prov 16:10 Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
Prov 24:23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
Prov 28:21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
Eccles 6:10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
Sap 8:11 et acutus inveniar in judicio; et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:
Sap 16:18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
Eccli 11:9 De ea re quæ te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas.
Eccli 16:26 In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
Eccli 33:30 In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave.
Eccli 42:2 de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,
Eccli 45:12 Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi:
Isa 1:27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justita.
Isa 5:16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
Isa 9:7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Isa 10:2 ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.
Isa 28:26 Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum.
Isa 32:1 Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.
Isa 33:5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia.
Isa 53:8 De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum.
Isa 54:17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
Ier 2:9 Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo.
Ier 2:29 Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
Ier 2:35 Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi.
Ier 4:2 Et jurabis: Vivit Dominus! in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt.
Ier 10:24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
Ier 17:11 Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens.
Ier 22:13 Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei:
Ier 30:11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
Ier 46:28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.
Ier 50:34 Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus: judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis.
Lam 3:36 LAMED. Ut perverteret hominem in judicio suo; Dominus ignoravit.