Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

judiciis

Ex 6:6 Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
II Esd 9:29 Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.
Ps 88:31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;
Ps 118:43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
Ps 118:102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
Ps 118:118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
Ps 118:120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui.
Eccli 18:14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.
Eccli 48:10 qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.
Ezech 16:38 Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
Ezech 23:24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
Ezech 37:24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.
Ezech 44:24 Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt: leges meas et præcepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt.
Dan 9:5 peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.