Iob 16:22
|
atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo!
|
Ps 108:7
|
Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
|
Sap 12:22
|
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
|
Ier 25:31
|
Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino, cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
|
Io 3:18
|
Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
|
Act 26:8
|
Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
|
I Cor 2:15
|
Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur.
|
I Cor 10:29
|
conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?
|