Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

judicate

Deut 1:16 Præcepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.
Iob 6:29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.
Ps 57:2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
Isa 1:17 discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.
Isa 5:3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
Osee 2:2 Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum;
Zach 7:9 Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
Zach 8:16 Hæc sunt ergo verba quæ facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.
Io 7:24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
Io 18:31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam.
Act 4:19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate.
Rom 14:13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
I Cor 10:15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
I Cor 11:13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?