Gen 18:25
|
Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
|
Ps 9:5
|
Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
|
Ps 66:5
|
Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
|
Ps 93:2
|
Exaltare, qui judicas terram, redde retributionem superbis.
|
Sap 12:13
|
Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
|
Sap 12:18
|
Tu autem dominator virtutis, cum tranquilitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse.
|
Ier 11:20
|
Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.
|
Ezech 20:4
|
Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
|
Ezech 20:4
|
Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
|
Ezech 22:2
|
Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum?
|
Ezech 22:2
|
Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum?
|
Ezech 23:36
|
Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum?
|
Act 23:3
|
Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti?
|
Rom 2:1
|
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas.
|
Rom 2:1
|
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas.
|
Rom 2:1
|
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas.
|
Rom 2:3
|
Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
|
Rom 14:4
|
Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.
|
Rom 14:10
|
Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
|
Iac 4:11
|
Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
|
Iac 4:13
|
Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:
|
Apoc 6:10
|
et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?
|