Act 25:9
|
Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
|
Act 25:10
|
Dixit autem Paulus: Ad tribunal Cæsaris sto, ibi me oportet judicari: Judæis non nocui, sicut tu melius nosti.
|
Act 25:20
|
Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
|
I Cor 6:1
|
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos?
|
Iac 2:12
|
Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
|
Apoc 11:18
|
Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.
|