Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

judicare

III Reg 3:9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
III Reg 3:9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
I Par 16:33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.
II Par 1:10 Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare?
II Par 1:11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum, super quem constitui te regem:
Iob 13:8 Numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini?
Iob 35:14 Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum.
Ps 9:39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
Ps 71:2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
Ps 95:13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Ps 97:9 a conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.
Eccli 45:31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.
Bar 6:63 Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus.
Abd 1:21 Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.
I Mach 9:73 Et cessavit gladius ex Israël: et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.
Mt 7:1 Nolite judicare, ut non judicemini.
Lc 6:37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
Io 7:24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
Io 8:26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
Act 24:6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
I Cor 4:5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
I Cor 5:12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?
I Cor 6:5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum?
I Petr 4:5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.