Gen 49:16
|
Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.
|
Lev 13:13
|
considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
|
Lev 13:51
|
et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
|
Lev 13:55
|
Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
|
I Reg 2:10
|
Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit: Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui.
|
I Reg 8:20
|
et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
|
IV Reg 15:5
|
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.
|
Ps 9:9
|
et ipse judicabit orbem terræ in æquitate, judicabit populos in justitia.
|
Ps 9:9
|
et ipse judicabit orbem terræ in æquitate, judicabit populos in justitia.
|
Ps 95:10
|
dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.
|
Ps 134:14
|
Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
|
Prov 22:23
|
quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.
|
Prov 23:11
|
propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
|
Eccles 3:17
|
et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
|
Eccli 4:16
|
Qui audit illam judicabit gentes: et qui intuetur illam permanebit confidens.
|
Eccli 10:1
|
Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
|
Eccli 35:22
|
Et Dominus non elongabit: et judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum:
|
Isa 2:4
|
Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
|
Isa 11:3
|
et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet;
|
Isa 11:4
|
sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
|
Mich 4:3
|
Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.
|
Io 12:48
|
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
|
Rom 2:16
|
in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
|
Rom 2:27
|
et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es?
|
Rom 3:6
|
secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?
|
I Cor 5:13
|
nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
|
Heb 10:30
|
Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.
|
Heb 13:4
|
Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
|
Apoc 18:8
|
Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam.
|