Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

judicabis

Lev 19:15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
III Reg 8:32 tu exaudies in cælo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
II Par 20:12 Deus noster, ergo non judicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
Isa 27:8 In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.
Isa 54:17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
Zach 3:7 Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.