Iudith 12:12
|
Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
|
Iudith 12:17
|
Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
|
Eccli 31:41
|
In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius.
|
Bar 3:35
|
vocatæ sunt, et dixerunt: Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.
|
Bar 4:11
|
Nutrivi enim illos cum jucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu.
|
Bar 4:23
|
Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum.
|
Bar 5:9
|
Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.
|
Act 2:28
|
Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.
|