II Reg 12:16
|
Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram.
|
II Esd 9:1
|
In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis, et humus super eos.
|
Tob 12:8
|
Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere:
|
Iudith 6:20
|
Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt.
|
Ps 34:13
|
Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
|
Ps 68:11
|
Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
|
Ps 108:24
|
Genua mea infirmata sunt a jejunio; et caro mea immutata est propter oleum.
|
Ioël 2:12
|
Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
|
I Mach 3:17
|
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judæ: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie?
|
Mc 9:28
|
Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
|