Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

itinera

Tob 5:8 Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.
Iudith 5:1 Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Israël præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent,
Iob 6:19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
Iob 30:13 Dissipaverunt itinera mea: insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
Prov 4:27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
I Mach 11:46 Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et cœperunt pugnare.