Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

itemque

II Mach 8:17 ante oculos habentes contumeliam quæ loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitæ civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
II Mach 10:2 aras autem quas alienigenæ per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est:
II Mach 10:19 Machabæus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachæo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ amplius perurgebant pugnas conversus est.
II Mach 15:18 Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.