Deut 31:17
|
Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
|
Ps 102:9
|
Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
|
Ps 111:10
|
Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet; desiderium peccatorum peribit.
|
Isa 8:21
|
Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,
|
Isa 28:21
|
Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
|