Isa 54:9
|
Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
|
Isa 57:16
|
Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
|
Ier 3:12
|
Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia Sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.
|
Ezech 16:42
|
et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te: et quiescam, nec irascar amplius.
|