I Reg 19:21
|
Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
|
Iudith 5:2
|
et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon,
|
Iudith 9:11
|
Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
|
Iob 5:2
|
Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
|
Ps 34:20
|
Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
|
Eccli 1:28
|
nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
|
Eccli 10:22
|
Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.
|
Eccli 26:25
|
In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:
|
Eccli 28:12
|
Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.
|
Eccli 30:26
|
Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.
|
Eccli 40:4
|
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio:
|
Eccli 45:22
|
Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia.
|
Eccli 46:5
|
An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
|
Dan 11:36
|
Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.
|
Zach 1:2
|
Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
|