Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

involvit

Ex 14:27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
IV Reg 2:8 Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas, quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
Mt 27:59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,
Mc 15:46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Lc 2:7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio.
Lc 23:53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.