I Par 5:20
|
præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
|
Ps 13:5
|
Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
|
Ps 52:6
|
Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
|
Ps 78:6
|
Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt;
|
Sap 11:4
|
Sitierunt, et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
|
Eccli 48:22
|
Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.
|
Ier 10:25
|
Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.
|