Gen 2:12
|
et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
|
Ex 22:7
|
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet:
|
Iob 28:12
|
Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
|
Iob 28:13
|
Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.
|
Prov 10:13
|
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.
|
Sap 1:2
|
quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.
|
Sap 2:11
|
sit autem fortitudo nostra lex justitiæ; quod enim infirmum est inutile invenitur.
|
Sap 5:11
|
aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem; commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius;
|
Sap 5:11
|
aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem; commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius;
|
Sap 6:13
|
Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
|
Sap 7:29
|
Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior.
|
Eccli 20:5
|
Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum.
|
Isa 58:3
|
Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.
|
Isa 58:13
|
Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo; et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
|