IV Reg 12:18
|
Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata, quæ consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtulerat: et universum argentum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini, et in palatio regis: misitque Hazaëli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem.
|
IV Reg 16:8
|
Et cum collegisset argentum et aurum, quod inveniri potuit in domo Domini, et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
|
II Par 5:11
|
Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices, et ministeriorum ordo inter eos divisus erat),
|
Iob 37:13
|
sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri.
|
Isa 55:6
|
Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.
|
II Petr 3:14
|
Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:
|