Iudith 10:12
|
Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
|
Sap 19:5
|
et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
|
Dan 6:4
|
Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
|
Lc 6:7
|
Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
|
Heb 11:35
|
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
|