Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

invenire

Gen 19:11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
Gen 27:20 Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
Gen 41:38 locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?
Gen 41:39 Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
Ex 5:11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
Lev 14:21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,
Lev 25:26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
Num 31:50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
Ruth 1:9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt,
III Reg 18:5 Dixit ergo Achab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant.
Tob 12:9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
Iudith 15:4 Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites: filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes, quos invenire potuissent.
Iob 37:23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.
Eccles 8:17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Sap 5:10 et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus;
Sap 13:6 Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire.
Eccli 14:17 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum.
Eccli 18:5 Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.
Eccli 51:34 et collum vestrum subjicite jugo: et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam.
Bar 2:14 Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt:
Dan 3:39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
Dan 13:14 Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
II Mach 2:6 Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire.
II Tim 1:18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.