Ex 12:19
|
Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.
|
Ex 16:25
|
Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.
|
Ex 16:26
|
Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
|
Iob 20:8
|
Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna.
|
Ps 9:36
|
Contere brachium peccatoris et maligni; quæretur peccatum illius, et non invenietur.
|
Eccles 5:2
|
Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
|
Eccli 21:19
|
Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia.
|
Isa 30:14
|
Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.
|
Isa 35:9
|
Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint.
|
Isa 51:3
|
Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
|
Ier 50:20
|
In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quæretur iniquitas Israël, et non erit: et peccatum Juda, et non invenietur, quoniam propitius ero eis quos reliquero.
|
Dan 11:19
|
Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.
|
Soph 3:13
|
Reliquiæ Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
|
Zach 10:10
|
Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus:
|
I Mach 2:63
|
hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
|
Apoc 18:21
|
Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.
|
Apoc 18:22
|
Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molæ non audietur in te amplius:
|