I Reg 9:13
|
Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
|
II Par 15:2
|
egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
|
II Par 20:16
|
Cras descendetis contra eos: ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Jeruel.
|
Iob 6:30
|
Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
|
Ier 6:16
|
Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus.
|
Ier 29:13
|
Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.
|
Mt 7:7
|
Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
|
Mt 11:29
|
Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
|
Mt 21:2
|
dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
|
Mc 11:2
|
et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
|
Lc 2:12
|
Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
|
Lc 11:9
|
Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
|
Lc 19:30
|
dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
|
Io 7:34
|
Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
|
Io 7:36
|
quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
|
Io 21:6
|
Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
|