Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

inveniet

I Reg 23:17 Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc.
Iob 27:19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
Prov 8:35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
Prov 11:16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
Prov 12:27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.
Prov 17:20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
Prov 19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
Prov 20:6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
Prov 21:21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
Prov 28:23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
Prov 29:9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
Prov 31:10 Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
Eccles 7:25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?
Sap 6:15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.
Eccli 3:34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
Eccli 27:17 Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
Eccli 28:1 Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.
Eccli 32:21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
Osee 2:6 Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
Osee 2:7 Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; et quæret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
Mt 10:39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Mt 16:25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Lc 18:8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
Io 10:9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.