Deut 4:29
|
Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
|
I Reg 10:2
|
Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie, dicentque tibi: Inventæ sunt asinæ, ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?
|
I Par 28:9
|
Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
|
I Esd 4:15
|
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
|
Ps 36:10
|
Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quæres locum ejus, et non invenies.
|
Prov 2:5
|
tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
|
Prov 3:4
|
et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
|
Eccles 11:1
|
Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
|
Eccli 3:20
|
Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam:
|
Eccli 6:18
|
Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam.
|
Eccli 6:29
|
in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.
|
Eccli 12:2
|
Benefac justo, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino.
|
Eccli 12:7
|
nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.
|
Eccli 12:17
|
Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem.
|
Eccli 13:32
|
Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.
|
Eccli 18:20
|
Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.
|
Eccli 22:16
|
Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.
|
Eccli 25:5
|
Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?
|
Eccli 27:9
|
Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
|
Eccli 29:3
|
Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
|
Eccli 31:26
|
Audi me, fili, et ne spernas me, et in novissimo invenies verba mea.
|
Eccli 40:18
|
Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
|
Eccli 42:1
|
Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas:
|
Isa 41:12
|
Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
|
Mt 17:26
|
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.
|