Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

invenient

Deut 31:17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
I Reg 10:3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
Prov 1:28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:
Prov 8:17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.
Sap 6:11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
Eccli 6:16 Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum.
Eccli 32:18 Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
Eccli 32:20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
Ier 2:24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam, omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.
Ezech 36:37 Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum,
Osee 5:6 In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.
Osee 12:8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
Amos 8:12 Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.
Apoc 9:6 Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
Apoc 18:14 Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.