Gen 2:20
|
Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
|
I Reg 13:19
|
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël. Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam.
|
IV Reg 12:10
|
Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam, quæ inveniebatur in domo Domini:
|
I Mach 1:61
|
In virtute sua faciebant hæc populo Israël, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus.
|
Heb 11:5
|
Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
|