Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

inveniatur

Deut 18:10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,
I Reg 25:28 Aufer iniquitatem famulæ tuæ: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ.
Ps 35:3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
Eccli 23:15 Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in hæreditate Jacob.
Eccli 42:10 nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.
Isa 65:8 Hæc dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
I Cor 4:2 Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
I Petr 1:7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: