Gen 11:2
|
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
|
Ex 16:27
|
Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
|
Deut 31:17
|
Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
|
Idc 3:25
|
Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum.
|
I Reg 5:4
|
Rursumque mane die altera consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini: caput autem Dagon, et duæ palmæ manuum ejus abscissæ erant super limen:
|
I Reg 9:11
|
Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est videns?
|
I Reg 26:7
|
Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus: Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus.
|
I Reg 30:11
|
Et invenerunt virum Ægyptium in agro, et adduxerunt eum ad David: dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam,
|
I Reg 31:8
|
Facta autem die altera, venerunt Philisthiim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë.
|
III Reg 1:3
|
Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israël, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
|
IV Reg 2:17
|
Coëgeruntque eum, donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quæsissent tribus diebus, non invenerunt.
|
IV Reg 9:21
|
Et ait Joram: Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitæ.
|
IV Reg 9:35
|
Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus.
|
I Par 10:8
|
Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul, et filios ejus jacentes in monte Gelboë.
|
II Par 15:15
|
omnes qui erant in Juda cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum.
|
I Esd 2:62
|
hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio.
|
II Esd 5:8
|
et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
|
II Esd 7:64
|
Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio.
|
II Esd 8:14
|
Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis, in die solemni, mense septimo:
|
Iudith 10:6
|
Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis.
|
Ps 45:2
|
Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.
|
Ps 75:6
|
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
|
Ps 106:4
|
Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
|
Ps 114:3
|
Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
|
Ps 118:143
|
Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est.
|
Sap 13:9
|
Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt?
|
Isa 65:1
|
Quæsierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum.
|
Ier 2:5
|
Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?
|
Ier 14:3
|
Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum; non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua.
|
Ier 41:12
|
et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniæ: et invenerunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gabaon.
|
Ier 50:7
|
Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ, et exspectationi patrum eorum Domino.
|
Lam 2:9
|
TETH. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.
|
Bar 3:27
|
Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt: propterea perierunt,
|
Dan 6:11
|
Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum.
|
I Mach 1:12
|
In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
|
I Mach 2:46
|
et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël: et in fortitudine.
|
I Mach 6:13
|
Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.
|
II Mach 1:20
|
Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam.
|
Mt 2:11
|
Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
|
Mt 22:10
|
Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
|
Mt 26:60
|
et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
|
Mt 27:32
|
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
|
Mc 11:4
|
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.
|
Mc 14:16
|
Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
|
Lc 2:16
|
Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
|
Lc 2:46
|
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
|
Lc 7:10
|
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
|
Lc 8:35
|
Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.
|
Lc 19:32
|
Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
|
Lc 22:13
|
Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
|