Gen 15:12
|
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
|
Gen 35:5
|
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
|
I Reg 18:10
|
Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam,
|
Iudith 4:2
|
Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum.
|
Iudith 11:10
|
Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur.
|
Osee 13:1
|
Loquente Ephraim, horror invasit Israël; et deliquit in Baal, et mortuus est.
|
Act 28:3
|
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
|