Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

inutilis

Iob 15:16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
Prov 6:12 Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso;
Prov 14:35 Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
Sap 2:12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
Sap 13:19 Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
Eccli 4:34 Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis.
Eccli 37:21 Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est.
Isa 14:19 tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
Ier 49:7 Ad Idumæam. Hæc dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a filiis, inutilis facta est sapientia eorum.
Osee 10:4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
Amos 5:5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
II Mach 7:5 Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,
Philem 1:11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,