Ex 21:3
|
Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
|
Lev 14:46
|
Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
|
Esth 4:11
|
Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum?
|
Prov 2:10
|
Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
|
Lc 13:25
|
Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
|