Ex 8:4
|
et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ.
|
Num 4:15
|
Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis:
|
Num 4:19
|
sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
|
Deut 23:3
|
Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum:
|
Deut 23:8
|
Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
|
II Reg 5:8
|
Proposuerat enim David in die illa præmium, qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Cæcus et claudus non intrabunt in templum.
|
Ps 117:20
|
Hæc porta Domini, justi intrabunt in eam.
|
Ezech 47:8
|
Et ait ad me: Aquæ istæ quæ egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt: et sanabuntur aquæ.
|
Ioël 2:9
|
Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
|
Lc 18:24
|
Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!
|
Act 20:29
|
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
|