Gen 37:15
|
invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
|
Gen 38:21
|
interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.
|
Gen 43:27
|
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? adhuc vivit?
|
Gen 47:3
|
quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
|
I Reg 3:17
|
Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quæ dicta sunt tibi.
|
I Reg 19:22
|
abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha.
|
IV Reg 8:6
|
Et interrogavit rex mulierem: quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad præsens.
|
Tob 6:7
|
Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti?
|
Esth 1:13
|
interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum
|
Ier 37:16
|
Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis.
|
Ezech 21:21
|
Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit.
|
Dan 2:15
|
Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
|
Osee 4:12
|
Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.
|
II Mach 15:3
|
ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
|
Mt 22:35
|
et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
|
Mt 22:41
|
Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
|
Mt 27:11
|
Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.
|
Mc 8:5
|
Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
|
Mc 8:23
|
Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
|
Mc 9:15
|
Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?
|
Mc 9:20
|
Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
|
Mc 12:28
|
Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
|
Mc 14:60
|
Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his?
|
Mc 15:2
|
Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.
|
Mc 15:4
|
Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.
|
Mc 15:44
|
Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
|
Lc 9:18
|
Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ?
|
Lc 15:26
|
et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
|
Lc 18:18
|
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
|
Lc 18:40
|
Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
|
Lc 23:3
|
Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
|
Lc 23:6
|
Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
|
Io 18:7
|
Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.
|
Io 18:19
|
Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
|
Act 5:27
|
Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum,
|
Act 23:19
|
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?
|