Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

interpretatio

Gen 40:8 Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis.
Gen 40:12 Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt:
Gen 40:18 Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt:
Dan 2:30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.
Dan 2:45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.
Dan 4:16 Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait: Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit.

Dan 4:21 hæc est interpretatio sententiæ Altissimi, quæ pervenit super dominum meum regem,
Dan 5:12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
Dan 5:26 Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
I Cor 12:10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.