Num 16:50
|
Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.
|
Idc 20:34
|
et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israël, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
|
Tob 14:6
|
Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam.
|
Iob 18:14
|
Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus: et calcet super eum, quasi rex, interitus.
|
Ps 54:24
|
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
|
Prov 1:27
|
Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia;
|
Prov 29:1
|
Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
|
Eccles 2:14
|
Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
|
Eccles 3:19
|
Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati,
|
Ier 48:16
|
Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.
|
Ezech 9:2
|
Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.
|
Phil 3:19
|
quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
|
I Thess 5:3
|
cum enim dixerint, Pax et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
|