II Par 22:4
|
Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus.
|
II Par 26:16
|
Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
|
II Par 29:8
|
Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
|
II Par 30:7
|
Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
|
Iudith 6:17
|
dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.
|
Iudith 13:28
|
Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua.
|
Iob 33:28
|
Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
|
Ps 34:7
|
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, supervacue exprobraverunt animam meam.
|
Ps 48:11
|
Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt; et relinquent alienis divitias suas;
|
Ps 108:13
|
Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
|
Prov 24:11
|
Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
|
Sap 16:4
|
Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
|
Ier 49:32
|
Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in prædam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
|
Ezech 21:31
|
Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
|
I Mach 3:42
|
Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem:
|
II Mach 6:12
|
Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus: sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
|
II Mach 13:6
|
Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.
|
Rom 9:22
|
Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
|
I Cor 5:5
|
tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
|
Col 2:22
|
quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum:
|
I Tim 6:9
|
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
|
Heb 8:13
|
Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
|
Apoc 17:8
|
Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est.
|
Apoc 17:11
|
Et bestia, quæ erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit.
|