Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

interitu

II Reg 10:2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
II Reg 13:38 Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
Iudith 3:2 Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.
Iob 27:15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
Ps 9:16 Exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
Ps 102:4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus;
Ps 139:12 Vir linguosus non dirigetur in terra, virum injustum mala capient in interitu.
Prov 1:26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
Prov 28:10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
Ezech 22:5 Quæ juxta sunt, et quæ procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu.
Ezech 28:8 Interficient, et detrahent te: et morieris in interitu occisorum in corde maris.
II Mach 8:35 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste gloriæ, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus.
II Thess 1:9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: