Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

interierunt

II Reg 1:4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
Eccli 28:22 Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
Isa 5:13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
Lam 4:5 HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
Bar 3:28 et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.