Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

interficerent

Gen 26:7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
II Par 20:23 Namque filii Ammon, et Moab, consurrexerunt adversum habitatores Seir, ut interficerent et delerent eos: cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus.
Esth 8:11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.
Esth 9:6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum: quorum ista sunt nomina:
Ier 26:24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.
Ezech 13:19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.
Dan 13:28 Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
II Mach 6:9 eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam.
Lc 22:2 et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem.
Io 11:53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
Io 12:10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
Act 9:23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi, ut eum interficerent.
Act 9:24 Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
Act 13:28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum.
Act 25:3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.