Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

interficere

Num 33:55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ:
III Reg 3:26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur.
III Reg 11:40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.
I Par 21:12 aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angleum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me.
Iudith 5:26 Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum:
Iudith 6:12 In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,
Esth 16:20 Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
Ier 26:21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba hæc, et quæsivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque et ingressus est Ægyptum.
Hab 1:17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.
I Mach 11:45 Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.
I Mach 15:40 Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem.
II Mach 5:12 Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare.
II Mach 5:24 Cumque appositus esset contra Judæos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere, mulieres ac juvenes vendere.
Io 5:18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis:
Io 7:1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
Io 7:20 Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
Io 7:20 Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
Io 7:25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?
Io 8:37 Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
Io 8:40 Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.
Io 18:31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam.
Act 5:33 Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
Act 7:28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium?
Act 16:27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
Act 23:15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.
Act 26:21 Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
Apoc 6:8 Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ.