Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

intelligit

I Par 28:9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
Iob 4:20 De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
Iob 28:23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
Ps 18:13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me;
Ps 32:15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.
Ps 40:2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
Prov 17:8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
Prov 24:12 Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
Prov 29:19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
Eccles 8:5 Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Sap 9:11 scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
Eccli 16:21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis?
Eccli 23:27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum:
Mt 13:19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
Mt 13:23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.