Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

intelligere

Deut 18:21 Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?
Deut 28:49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:
II Esd 8:2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
Iob 21:29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
Iob 34:27 qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:
Ps 35:4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
Prov 14:8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
Prov 20:24 A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intelligere potest viam suam?
Sap 13:1 Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex;
Isa 6:9 Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere.
Isa 28:9 Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
Isa 33:19 Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.
Dan 8:16 Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem.
Act 7:25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.
I Cor 2:14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.
Eph 3:4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: