Iob 20:3
|
Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
|
Iob 28:12
|
Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
|
Iob 28:20
|
Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?
|
Ps 52:1
|
In finem, pro Maëleth intelligentiæ. David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
|
Sap 5:6
|
Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
|
Sap 7:22
|
Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
|
Eccli 39:8
|
Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum:
|
Bar 3:23
|
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.
|