Deut 4:6
|
et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
|
Deut 29:4
|
et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem.
|
Idc 19:28
|
Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur: Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam.
|
III Reg 3:12
|
ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis fuerit, nec post te surrecturus sit.
|
I Par 19:10
|
Igitur Joab intelligens bellum ex adverso, et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.
|
Ps 13:2
|
Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
|
Ps 52:3
|
Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
|
Prov 1:5
|
Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
|
Prov 14:35
|
Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
|
Prov 17:28
|
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
|
Eccli 14:23
|
qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens:
|
Dan 8:23
|
Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones;
|
Osee 4:14
|
Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant; et populus non intelligens vapulabit.
|
Osee 14:10
|
Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.
|
II Mach 11:13
|
Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos:
|
II Mach 14:30
|
At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
|
Rom 3:11
|
non est intelligens, non est requirens Deum.
|