Ios 1:7
|
Confortare igitur, et esto robustus valde: ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.
|
II Reg 14:20
|
Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
|
III Reg 2:3
|
et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:
|
Iob 38:20
|
ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
|
Eccli 5:13
|
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
|
II Mach 7:28
|
Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus:
|