Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

intellexi

II Esd 6:12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.
II Esd 13:7 Et veni in Jerusalem, et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Tobiæ, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
Iob 13:1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
Ps 118:95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.
Ps 118:99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
Ps 118:100 Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
Ps 118:104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Eccles 8:17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Isa 10:13 Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Ezech 10:20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
Dan 9:2 anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni.
Dan 12:8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc?