Idc 20:34
|
et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israël, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
|
II Esd 8:8
|
Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.
|
Ps 27:5
|
Quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum ejus; destrues illos, et non ædificabis eos.
|
Ps 63:10
|
et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei; et facta ejus intellexerunt.
|
Ps 81:5
|
Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terræ.
|
Ps 105:7
|
Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;
|
Eccli 18:29
|
Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.
|
Isa 44:18
|
Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
|
Ier 10:21
|
Quia stulte egerunt pastores, et Dominus non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.
|
Ier 20:11
|
Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
|
Bar 3:21
|
neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam: a facie ipsorum longe facta est;
|
Ezech 22:26
|
Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
|
Mich 4:12
|
Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ.
|
II Mach 4:41
|
Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum jecere.
|
Mt 16:12
|
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
|
Mt 17:13
|
Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
|
Mc 6:52
|
non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum.
|
Lc 2:50
|
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
|
Lc 18:34
|
Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
|
Act 7:25
|
Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.
|
Rom 1:32
|
Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
|