Deut 4:6
|
et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
|
Tob 6:17
|
Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem dæmonium super eos.
|
Ps 31:1
|
Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
|
Ps 31:9
|
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
|
Ps 110:10
|
Initium sapientiæ timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio ejus manet in sæculum sæculi.
|
Prov 1:4
|
ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
|
Eccli 1:4
|
Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.
|
Eccli 1:26
|
In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia.
|
Eccli 2:2
|
Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis.
|
Eccli 5:14
|
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
|
Eccli 6:24
|
Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum.
|
Eccli 8:10
|
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela.
|
Eccli 15:3
|
Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:
|
Eccli 15:5
|
et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.
|
Eccli 17:5
|
Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
|
Eccli 25:7
|
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium!
|
Isa 11:2
|
Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis;
|
Isa 29:14
|
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.
|
Bar 3:14
|
Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
|
Dan 1:20
|
Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.
|
Col 2:2
|
ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:
|